{"title":"PROLOGUS","authors":"O. Min","doi":"10.1515/9783112442906-012","DOIUrl":"https://doi.org/10.1515/9783112442906-012","url":null,"abstract":"2. --Dicitur in Genesi: In terra Hevilath nascitur aurum, et aurum terrae illius optimum est (Gen 2, 11-12). Hevilath interpretatur parturiens, et significat Sacram Scripturam, quae est terra primo parturiens herbam, deinde spicam, deinde plenum granum in spica (Mc 4, 28). In herba ALLEGORIA, quae fidem aedificat: Germinet, inquit, terra herbam virentem; in spica, a spiculo dicta, MORALITAS, quae mores informat et sua dulcedine animum transverberat; in pleno grano ANAGOGE figuratur, quae de gaudii plenitudine et angelica beatitudine tractat. In terra ergo Hevilath nascitur aurum optimum, quia ex textu divinae paginae sacer intellectus elicitur. Quia sicut aurum ceteris metallis, sic omni scientiae supereminet intellectus; litteras enim nescit qui sacras non novit. De hoc ergo dicitur: Aurum purissimum dedit David.","PeriodicalId":117561,"journal":{"name":"P. Terentii Afri Comoediae","volume":"31 1","pages":"0"},"PeriodicalIF":0.0,"publicationDate":"1820-12-31","publicationTypes":"Journal Article","fieldsOfStudy":null,"isOpenAccess":false,"openAccessPdf":"","citationCount":null,"resultStr":null,"platform":"Semanticscholar","paperid":"121025227","PeriodicalName":null,"FirstCategoryId":null,"ListUrlMain":null,"RegionNum":0,"RegionCategory":"","ArticlePicture":[],"TitleCN":null,"AbstractTextCN":null,"PMCID":"","EPubDate":null,"PubModel":null,"JCR":null,"JCRName":null,"Score":null,"Total":0}